- QUATERNIO literarum
- QUATERNIO literarumin Nominibus Dei, apud plerasque gentes memorabilis. Observat enim Marsilius Ficinus Argum. in Platonis Cratylum, quod omnes gentes atque linguae praecipuum Dei nomen quatuor solum literis pronuntiare dicantur, ut qui Latinis Deus, Aegyptiis Teut, Persis Syre, Magis Orsi, Graecis Θεὸς, Arabibus Alla, Mahumeti Abdi, Hebraeis celebri nomine istô tetragrammatô appellatur. Quem equidem literarum in divino Nomine quaternionem etiam a Clemente Alexandrino animadversum iam esse, deprehendit Tobias Pfannerus, System. Theol. pur. Gentilis, c. 2. §. 11. At apud Recentiores, Quaterniones, Graece τετράδια, chartae sunt invicem compactae, quae Cahiers vocant Galli. Quadratae chartae Alcuino, Poem. 7.Plurima sic Praesul patravit signa stupendus,Quae nunc in chartis scribuntur rite quadratis.In cuiusmodi τετραδία divisos fuisse libros Nestorii Patriarchae Constantinopolitani, docet Car. du Fresne, ex Concil. Ephes. part. 2. act. 1. Sed et Quaterniones dicti Latinis sunt nummis Quaternarii, de quibus diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.